monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 104, 3
Et tamen ita non est: sed sicut dixit Dominus, ita est. Quomodo intelligis, non est: est autem quomodo intelligere debes. Ecce adverte: Circa multa es occupata, quando unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit. Non tu malam: sed illa meliorem. Sed unde meliorem? Quia tu circa multa, illa circa unum. Praeponitur unum multis. Non enim a multis unum, sed multa ab uno. Multa sunt quae facta sunt, unus est qui fecit. Coelum, terra, mare, et omnia quae in eis sunt, quam multa sunt! Quis ista enumeret? quis horum multitudinem cogitet? Quis haec fecit? Deus omnia. Ecce bona valde . Bona valde quae fecit: quanto melior ille qui fecit? Attendamus igitur occupationes nostras circa multa. Necessarium est ministerium corpora refecturis. Quare hoc? Quia esuritur, quia sititur. Misericordia miseris necessaria est. Frangis panem esurienti; quia invenisti esurientem: tolle famem; cui frangis panem? Tolle peregrinationem; cui exhibes hospitalitatem? Tolle nuditatem; cui praeparas vestem? Non sit aegritudo; quem visitas? Non sit captivitas; quem redimis? Non sit rixa; quem concordas? Non sit mors; quem sepelis? In illo saeculo futuro non erunt ista mala: ergo nec ista ministeria. Bene ergo Martha circa corporalem Domini, quid dicam, necessitatem an voluntatem? ministrabat carni mortali. Sed quis erat in carne mortali? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: ecce quod Maria audiebat. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Ecce Martha cui ministrabat. Ergo, Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea. Hoc enim elegit, quod semper manebit: non auferetur ab ea. Circa unum se voluit occupari. Iam tenebat: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est . Sedebat ad pedes capitis nostri. Quanto humilius sedebat, tanto amplius capiebat. Confluit enim aqua ad humilitatem convallis, denatat de tumoribus collis. Non ergo Dominus opus reprehendit, sed munus distinxit. Circa multa es occupata: porro unum est necessarium. Iam hoc sibi Maria elegit. Transit labor multitudinis, et remanet charitas unitatis. Ergo quod elegit, non auferetur ab ea. A te autem quod elegisti: utique hoc sequitur, utique hoc subintelligitur: a te quod elegisti auferetur. Sed bono tuo auferetur, ut quod melius est detur. Auferetur enim a te labor, ut requies detur. Tu navigas, illa iam in portu est.